- AMBRACIA
- AMBRACIAcivitas nobilis Thesprotiae, Epiri, iuxta Acherontem fluv. ad Ambraceo Thesproti filio dicta, prius Epuia, et Paralia, Larta vulgo vel Ambrachia: longirud. 46. 40. latirud. 39. 29. Pyrrhi regia finit, quam Alexander M. liberam esse iussit, Macedonico praesidiô inde avocarô, Freinshem. Supplem. Curt. l. 1. c. 10. Augustus Nicopolin, a victoria, nominavit, eum vicisset Antonium. Inde Ambracita, five Ambractias incola, et Ambracius sinus, pars Adriaticimaris Epiro adiacens. Mela l. 2. c. 3. In Epiro nihil Ambraciô sinu nobilius est. Facie sinus, qui angustis saucibus. et quae nunus mille passibus pateant, grande pelagus admittunt. Plin. l. 4. c. 1. hoc spatium tribuit, non ostio sinus Ambracii, sed faucibus sinus Corinthiaci. Itaque Pintianus omnia haec verba alio transposuit, eum et ex Strabone et Polybio manifestum sit, fauces sinus Ambracii plus 4. minus vero 5. stadiis patere. Sed Mela antiquiores fere secutus est auctore. Fieri vero potuir, ut cornua istius ostil utrinque pene concurrentia, curâ Regum Epiroticorum excreverint, fretumque augustârint. Quod si quis existimet potius errâsse hîc Melam, et hoc quoque per me licet. Louge certte ignoscibilior est hic error, quam is quem committit Strab. l. 10. eum dicit, ambitum sinûs Ambracii esse 300. stadiorum, Polybius enim l. 4. c. 63. certissimus testis, prodit tamtam esse Iongitudinem eius, latitudienem vero stadiorum 100. Polybium secutus esse videtur Plinius, cuius verba, opelibri veteris, ita sunt restituenda: Ambracius sinus DCC. pasinum faucibus, longitudinis XXXVIII milia passuum, latitudims XII. milia. Nisi itaque nos fallat lectio vulgata, quod tamen vix poro, valde exiguum fecithunc sinum Strabo, quod optime colligere possunt, qui non sunt plane ἀγεωμέτρητοι. Voss. in Mela loc. cir. Hodie hic Sinus le Golfe de larta, seu de Prevesa dicicur: celebrits Actiacâ Augusti Victoriâ. Vocatur etiam Anactorius sinus, et recipit fluv. Inachum et Arachthum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.